Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 9.24.1 | Cic. Fam. 9.24.2 (English) | >>Cic. Fam. 9.24.4 |
9.24.1
Rufum istum , amicum tuum , de quo iterum iam ad me scribis , adiuvarem , quantum possem , etiam si ab eo laesus essem , cum te tanto opere viderem eius causa laborare ; cum vero et ex tuis litteris et ex illius ad me missis intellegam et iudicem magnae curae ei salutem meam fuisse , non possum ei non amicus esse , neque solum tua commendatione , quae apud me , ut debet , valet plurimum , sed etiam voluntate ac iudicio meo . volo enim te scire , mi Paete , initium mihi suspicionis et cautionis et diligentiae fuisse litteras tuas quibus litteris congruentes fuerunt aliae postea multorum . nam et Aquini et Fabrateriae consilia sunt inita de me , quae te video inaudisse , et , quasi divinarent quam iis molestus essem futurus , nihil aliud egerunt nisi me ut opprimerent . quod ego non suspicans incautior fuissem , nisi a te admonitus essem . quam ob rem iste tuus amicus apud me commendatione non eget . utinam ea fortuna rei p . sit , ut ille me unum gratissimum possit cognoscere ! sed haec hactenus .
te ad cenas itare desisse moleste fero ; magna enim te delectatione et voluptate privasti ; deinde etiam vereor (licet enim verum dicere ) ne nescio quid illud , quod solebas , dediscas et obliviscare , cenulas facere . nam si tum , cum habebas quos imitarere , non multum proficiebas , quid nunc
te facturum putem ? Spurinna quidem , cum ei rem demonstrassem et vitam tuam superiorem exposuissem , magnum periculum summae rei p . demonstrabat , nisi ad superiorem consuetudinem tum , cum Favonius flaret , revertisses ; hoc
tempore ferri posse , si forte tu frigus ferre non posses .
9.24.2
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 9.24.1 | Cic. Fam. 9.24.2 (English) | >>Cic. Fam. 9.24.4 |